archipastor, -oris, m.
oberster Hirte : 1) Christus: LVTHER op 8 p.428 (1521) (De abroganda missa privata, Nov. 1521 auf der Wartburg) Dicit i. Pet. v. ' ... Cum venerit archipastor, accipietis immarcessibilem gloriae coronam' (gr. φανερωθέντος τοῦ ἀρχιποίμενος; cf. VVLG. I Petr. 5,4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam). == op 15 p.629 (1524) (Predigt) Christus Exemplum depinxit omnibus, quibus commissum est Euangelii munus, qui sunt servi et ministri Archipastoris ut Petrus in sua Epistola. == ep 1395 (1529) fidelis et fortis esto vsque ad mortem, et accipies coronam immarcescibilem, cum venerit Archipastor noster. == op 40,1 p.68 (1531) Nam cum ipse Archipastor Christus apparuerit, percipiemus immarcessibilem gloriae coronam. == colloq 3863 (1538) cum gaudio expectare archipastorem Christum. NAVSEA hom evang fol.cxviiv (1530) qui Christum regem suum, Archipastorem secutus, pro ipsius gloria, oviumque salute, mortem durissimam oppetiit. BVLLINGER ep 2361 (= Calvin ep 770) (1546) Ego vero existimo pastores ecclesiae doctrinae genus petere debere ab archipastore, non ex hominibus. PALLADIVS-P opusc p.85 (1556) De archipastore nostro Iesu Christo scribit Acto. 1 Lucas: ... FLACIVS clav I p.830 (1567) denique archipastor, aut princeps pastorum ... dicitur ipsemet Christus. MONVMENTA Ucrainae II 163 p.249 (1638) (Petrus Mohila, metropolita Kioviensis non unitus, Cyrillo Kontaris, patriarchae Constantinopolitano) Reliquarum namque apostolicarum sedium antistites ac patriarchae sunt equidem ... sunt ... sui proprii gregis non mercenarii, sed boni pastores et sui archipastoris vicaria quaedam in terris numina. HEIDANVS corp theol II p.441 Ita nunc sub unico solo Archipastore Christo, Ministri omnes Ecclesiastici, absque ullā aliā inter eos subordinatione, ad unicum redacti corpus, Ecclesiam gubernant. 2) König, Kaiser: RAINOLDS-W calv p.906 (1597) (Zitat aus Musculus, Loci communes, cap. De magistratibus) 'Nec enim Deus sic instituit Ecclesiam suam ut seipsam propria regat authoritate, sed ut regatur et instar gregis gubernetur a pastoribus', quorum Archipastor et caput est Rex.
Lexicographica: TLL 0;
DMLBS ('archbishop')
|