N L W E X C E R P T A | |
chorodidascalus, -i, m.
ERASMVS ad 1,10,6 Admonet Aeneas Chorodidascalum, ita curet canendum hymnum, ut vetus illud probrum veris rationibus liceat effugere, quod in amusos dici consueverit, βοιωτία ὗς. ROBORTELLO praef p.463-4 B. (1552) Histrionum, et saltatorum olim ars non erat literis tradita; instituebantur igitur a chorodidascalis - sic enim eos Athenienses vocabant -; sed fac non esse chorodidascalos, ipsimet intuentes actores, et saltatores, ac | observantes singulas corporis motiones pro rerum natura, seipsos ea ratione instituebant. Jam vero literis est postea tradita, et chorodidascali etiam erant, qui se docere eam artem profitebantur. VIRET minist fol.30r (v. praesaltator). KILIAAN etym p.253 korael-meester. Paedophonascus, chorodidascalus. Lexicographica: TLL (1x, HIER.)
|