fulminatrix, -icis
1) Blitze schleudernd: a) verschiedenes: FICINO comm conv 7,17 Sunt autem qui divinam potentiam sepe audeant execrari, scelerum nostrorum fulminatricem. BALDE poem I p.408 Quemadmodum laurus tunc maxime viret, cum fulminatrix nubes circumsonat. BISSELIVS ant vet p.91 Tonitrua vocum, fulminatrices minae. MASEN pal lig II p.402 Ut fulminatrix salphuream evomit | Late aethra nubem. b) Beiname einer christlichen Legion: AVENTINVS ann p.127 Legio tum Christiana comprecationibus ... aduersum Germanos fulmina diuinitus impetrauit. ... Legio inde Christianorum Fulminatrix cognominata est. MELANCHTHON op 12 p.934 (Chronicon Carionis) Hac victoria precibus Christianorum parta imperator huic legioni nomen dedit κεραυνόβολος, id est, fulminatrix. LIPSIVS-J const p.44 inducam agmen alterum ... . Agmen forte, durum, ferreum: et quam non vanè legionem dixerim Fulminatricem. CAMERARIVS-Ph medit I p.176 unde legionem istam Christianorum militum κεραυνοβόλον, id est, fulminatricem appellatam asserunt, sicut Euseb. Orosius Nicephorus et Paulus Diaconus testantur. CONTZEN pol p.840 Legio fulminatrix notissima est, quae imbre impetrato exercitum servavit.
![]() Lexicographica: TLL 0
|