enthusiasta, enthusiastes
enthusiasta (-es), -ae, m. – der glaubt, daß er göttlich inspiriert ist (und daher die Autorität der Hl. Schriften negiert): CALVIN op 9 p.491 Eiusdem est probitatis, quod nos Messalianis et Enthusiastis aggregat, qui negabant quidquam prodesse vel nocere sacrae coenae usum. MELANCHTHON ep 5305 (1558) At Enthusiastae omissa doctrina de fide et de vera consolatione fingunt societatem divinae naturae esse suas speculationes seu illabentes ideas. BVLLINGER serm fol.372v non tentare Deum, id est, non expectare occultam inspirationem cum Enthusiastis. GISELINVS ep 5 p.41 H. (1568) nosti enim sacros Poetarum Germanorum, et Gallorum Enthusiastarum spiritus. BEZA tract theol III p.434 (1582) Spiritus Sanctus non essentialiter, sive αὐτοπροσωπῶς in aurem loquatur, ut Phanatici et Enthusiastae somniant, sed per Pastores et Doctores ad hoc ipsum à Filio missos. BVCANVS inst theol p.448 Curiositas eorum, qui ... ex revelatione ficta, ut Circuncelliones, Anabaptistae, et Enthusiastae, qui Prophetias ad plebeculam iactare, et certum annum, mensem, et diém Iudicii praestituere solent, ...illud tempus definire audent. MASEN spec ver p.156 novitiis quibusdam somniatoribus ex Anabaptistarum fece, quos enthusiastas vocant, ita Daemon non raro imposuit, quorum deliria hic piget ex recentibus historiis repetere. BRAVNIVS-I foed p.22 Reiiciendi quoque sunt Enthusiastae, Libertini, qui afflatum divinum, revelationes caelestes, et spiritum privatum iactant extra S. Scripturam, adeoque multi ex iis S. Scripturam conculcant, tanquam literam inutilem et occidentem, nec quicquam credi aut fieri volunt, nisi quod sibi à Spiritu suo revelatum et mandatum sit.
Nf. enthusiastes: BRVNO imag compos p.181 Divinator Propheta Enthusiastes Somniator Chimicus. DESCARTES ep Regius-H 59 (1645) non possum non reponere tua haec verba: quilibet Enthusiastes, et cacodoxus, et nugacissimus nugator idem de ineptissimis suis nugis pertinacissimè asserere potest.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, enthusiasta, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.03.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.