paneitas, -atis, f.
das Brot-Sein: PICO-G thes pr 4,2 Si teneatur communis uia de possibilitate suppositationis in respectu ad quantumque creaturam, dico, quod sine conversione panis in corpus Christi vel paneitatis annichilatione potest fieri, vt in altari sit corpus Christi secundum veritatem sacramenti Eucharistie. ECK enchir p.337 Nulla creatura, maximè irrationalis, digna est misceri cum benedicto corpore Christi, alioquin verbum assumeret paneitatem in unitate suppositi. VERMIGLI def euch p.181 Et tamen à quibusdam Papistis vestris videmus vehementer dubitari, An in Eucharistia supersit substantia panis. Nec defuerunt ex illis quidam, qui re vera affirmarint, naturam panis, vel, ut ipsi barbarè loquuntur, paneitatem quandam manere. GOCLENIVS-R lex p.33 (accidenteitas) ... Quaerit Picus, quaerunt alij, an in Sacramento Eucharistiae maneat Paneitas? At quomodo et quaestionem intelliges, et respondebis de ea, si quid sit Paneitas, nescias. est autme Paneitas nihil aliud his disputatoribus, quam Natura Panis.
Lexicographica: TLL 0
|