oculiferium, oculiferum
oculiferium, -i, n. – Spektakel, Glanzstück: BVCHNER ep p.562 ita tu in ingressu statim operis oculiferia quaedam, ut Senecae vocabulo utar, posuisti, quibus invitares adverteresque Lectores. GRAEVIVS ep syll IV p.548 (1678) Magnum editioni meae accederet ornamentum, si epistolam, in qua tuae observationes et emendationes congestae legantur, tanquam oculiferium lectoribus poterit objicere. HEIDEGGER Trident II p.297 Vos religionem in ludibrium et oculiferia convertentes, mimicam illam repraesentationem introduxistis.
oculiferum, -i, n.: STEPHANVS-H in Sen p.242 Neque vero omittenda vox quae superioribus omnibus magis nova futura est, 'oculifera' in epist. xxxiii, "Non habenmus itaque ista oculifera". Nam affertur ex quodam veteri exemplari hoc vocabulum, quum omnes typographicae editiones et alia quae itidem vetusta sunt exemplaria 'odorifera' habeant. Sed quomodo de tam novo verbo fides unico exemplari habenda sit non video.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, oculiferium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 16.01.08 26.03.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.