gladifer
gladifer, -eri, m. – Schwerträger: – 1) Mitglied der Fratres militiae Christianae, des Schwertbrüderordens (gegründet 1202, in den Deutschen Orden einverleibt 1237): PANTALEON hist nov p.74 Nec fratres ordinis Gladiferorum, qui tunc in Liuonia strenuè Christianam rempublicam administrabant, Lituanorum Prutenorumque impetus ferre poterant. – 2) Ehrenamt: NEVGEBAVER Pol p.24 Longe minus autem alii quidam, qui et ipsi nostra fere memoria pro magistratibus regni haberi et appellari coepere: neque tamen in Senatu locum habent, neque functionem vllam ad vniuersum regnum pertinentem; ii vero sunt gladifer, pocillator, structor mensae siue incisor, dapifer, subdapifer, magister culinae. == Pol p.25 Tametsi etiam nunc ii peculiaribus suis muneribus fungi recte posse existimantur in suo quisque tractu, a quo denominationem habet, quoties eum Princeps adit: nempe, vt gladifer Posnaniensis in satrapia Posnaniensi gladium ipsi praeferat in solenni pompa. SAND bibl p.286 Taceo Morstinios rei Salinariae ad Veliciam administros, et inter eos egregium iuvenem Sbigneum praecipuo Officio Veliciae admotum et Terrae Mozirensis Gladiferum. – 3) Latinisierung des Familiennamens: COCCEIVS-I Witte med p.251 Erat ea ex Patritia et perantique Bruxellis prosapia Sweerdiorum, sive Gladiferorum, octava proles Iohannis de Weerdt ... .

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gladifer, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.12.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.