semiequus, -i,
m.
halb Pferd: ALIGHIERI-P
comm I Dante inf 12,46-139 Ex quo appetitu fallaci finguntur Centauri nasci semihomines et semiequi, licet quidam dicant quod sunt

semitauri et semihomines. SERRAVALLE
comm Dante inf 12,52-57 Centauri sunt semiequi usque ad pectus, et semihomines ab umbilico; et supra sunt homines: sicut videmus hominem equitantem semiequum et semihominem. PEROTTI
ccopiae 6,160 Seruius uero grammaticus hanc quoque fabulam de Centauris narrat: "... Et quoniam uel currendo uelociter uel, dum equi eorum in transitu Penei fluminis potantes capita inclinata tenerent, unum esse animal uidebantur, datum huic opinioni locum, ut semiequi et semihomines essent" (
anders als bei SERV.
georg. 3,115). MARVLVS
Herc sup In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros semiequos inuadens uicit. AGRIPPA
occ 2,46 (De imaginibus mansionum Lunae) In vicesima pro venatione sigillabant ex stanno imaginem sagittarii semihominis et semiequi et fumigabant cum capite vulpis.