auscultatorius, -a, -um
1) zum Hören dienend o. darauf bezüglich: ALBERTI aedif 5,3 percommodissimae quidem tyrannis sunt occultae et latentes intra crassitudinem parietis fistulae auscultatoriae. STELLA-IM ep Turc p.183 cum iam ingentia fuissent frigora, vt multi nostrorum militum, dum auscultatorias (o. Subst. auscultatoria, -ae, f. ?) siue sentinellas siue, vt Germani eas vocant, scutarias vigilias obeunt, frigoribus obriguerint. 2) in der Einteilung der Schriften den Aristoteles: PICO-GF vita p.76 Alexander ex Aphrodisiade, et Themistius in Auscultatoriorum librorum proemio fortitudinem e physicis contemplationibus sumi contra mortis metum declaravit. HOLDSWORTH praelect p.350 Opusculorum Aristotelis decantata est et nota omnibus distributio, quòd duo librorum genera conscripserit: unum eorum quos vocavit ἐξωτερικοὺς extraneos, seu populares, quòd ad vulgi captum accommodati essent; alterum eorum quos ἀκροαματικοὺς appellant Interpretes, quasi quis dicat auscultatorios, quia et à Discipulis maiori cum attentione audiendi, et à Magistro maiori curā et intentione erant enarrandi.
Lexicographica: TLL 0
|