Samosatenius, -i, m.
Anhänger der Haeresie des Paulus von Samosata: ZANCHIVS-H elohim p.48 Refutata sunt, quae firmiora visa fuerunt, Samosateniorum, Servetianorum, et Sabellianorum sophismata. IVNIVS-Fr op II p.195 (1590) cuius ecclesiae universitatem, antiquitatem, et consensionem in veritate Christi fundatam et veritate conservatam illius facere debemus pluris, quàm Samosateniorum delirantium somnia. STAPLETON op I p.1245 (1596) Quare ipsimet Calvinistae novos istos Antitrinitarios, Arrianos, Samosatenios, qui solis se Scripturis adhaerere profitebantur, ad Ecclesiae interpretantis calculum et iudicium revocant, ipsa necessitate adacti, quod hīc ex ipso Beza luculenter docebo. GERHARD-J loc theol I p.414 Secuti sunt Servetum Georgius Blandrata, Paulus Alciatus, Laetius Sozinus, Franciscus Davidis, et reliqui Neo-Samosateniani, in Polonia et Transylvania, quorum argumenta vel potius blasphemias, quas in nupero suo scripto evomunt, breviter examinabimus.
Lexicographica: GEORGES 0
|