aptitudinalis
aptitudinalis, -e – dem aptitudo innewohnt: FRISCLIN scen p.25 Nam ex hoc, quod Philosophus probat mobilitatem ipsi corpori Competere: probat idem sic consequenter corpus mobile Esse vel actu, vel aptitudine. Quoniam non est opus Tenere in omni ratione sciendi actualem existentiam, Sed aliquando aptitudinalis sufficit. SVAREZ metaph 8,7,8 Actualis conformitas in hoc tantum consistere potest, quod res talis sit qualis actu intelligitur; aptitudinalis vero in hoc quod res sit talis ut vero ac proprio conceptu talis rei intelligi possit. ALSTED metaphys p.180 Mensura activa actualis est, per quam mensuramus aliud, ut eadem ulna, in quantum eā utimùr ad mensurandum pannum, quae aptitudinalis vocatur, in quantum assumptibilis est ad mensurandum alia. BARON-R metaphys p.30 Conformitas aptitudinalis competeret rebus quamvis à nullo intelligerentur actu.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM, Duns Scotus; LessFilos

LEMMALISTE GRUPPE: philos. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, aptitudinalis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.04.07 24.07.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.