susceptiuus
susceptiuus, -a, -um – der aufnehmen kann: BENVENVTO comm Dante inf 28,4-6 quia nulla memoria sive naturalis, sive artificialis esset susceptiva vel retentiva tot et tam variarum formarum. SERRAVALLE comm Dante purg 18,19-21 sicut tabula rasa in qua nihil est depictum, sicut volunt Aristotiles, commentator et ceteri philosophi, est susceptiva specierum representatarum sibi ab obiecto extrinseco. FICINO comm Phileb p.393 Aeterna igitur omnium factiva potentia, aeterna et omnium potentia susceptiva. == theol Plat 10,1 Corpora vero sequentia affirmare possumus illi adeo subiici ut ipsa quidem in potentia quadam susceptiva, ut dicitur, et passiva easdem habeant formas atque actu ab illo suscipiant. INSTITORIS mall p.132 quia aër non est susceptiuus alicuius formae seu figurae. BOVELLES sap 12 p.116 Nam cum trina sit rerum omnium positio seu susceptiva potentia et locus: mundus, corpus, Anima, - sunt enim universa Hominis bona aut in mundo aut in corpore aut in Anima, tanquam in potentia, in subiecto et in continente loco. KARLSTADT disp sig.B4v quod si probatum fuerit opus bonum totum esse utriusque, hoc est Dei effective et liberi arbitrii susceptive ... quod liberum arbitrium habet bonum opus totum sed susceptiue sicuti aliquis recipit munusculum aliquod ab alio. POMPONAZZI fat 2,1 p.156 Quo fit ut homo qui nunquam ridebit non poterit ridere, et qui nunquam grammaticam addiscet, grammaticam non poterit addiscere; et sic qui non ridebit, non est risibilis, et qui grammaticam non addiscet non est grammaticae susceptivus.
Lexicographica: GEORGES (BOETH.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, susceptiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.10.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.