cacographia, -ae, f.
fehlerhaftes Schreiben: 1) schlechte Handschrift, Geschmiere: ERASMVS ep 1790 (1527) Praeter negocium quod scriba suis cacographiis exhibuit. == ep 1805 (1527) Vides alienam manum, verum in tanta celeritate verebar ne te torqueret mea cacographia. == ep 2328 (1530) vt mihi nunc eius exemplar ad te mittere sit impossible, et alteri committere vel ob cacographiam non possum. WOLF-Hier ep 366 (1570) iudicium Episcopio permisi: quem, sicubi in salebris cacographiae meae haeserit, ... adiuues. PIGHIVS-S ep 187 (1571) De lychno scrupulum tuum intelligo ex literis Trajecti acceptis, et cacographiam 30 meam, - non inscitiam, quod absit, tuam - agnosco. 2) schlechte Orthographie: SYLVIVS-Iac Gall sig.a5v Adhaec vulgi Gallorum cacographiam saepe accusamus, vt recepta tandem orthographia consuetudini seruiat et non mutanda perseueret. SCHICKARD ep 287 (1628) haereo tamen saepissimè in ignotis appellationibus exoticorum animalium, lapidum, stirpium etc. conflictor etiam non rarò cum cacographia nominum propriorum, quae ut plurimum trajectione punctorum aberrant.
![]() Lexicographica: TLL 0
|