penalismus, pennalismus
pen(n)alismus, -i, m. – die aggressive Behandlung der Studenten im ersten Jahr: FRITSCH scholaris p.81 (Zitat aus Verlautbarung der Univ. Jena, 1638) Quamobrem illos Pennalismi architectos et auctores certò in malam rem relegatione publicā, vel etiam perpetuā exclusione à nobis abigemus. ANDREAE-JV Witte theol p.635 (1647) cumprimis vero infernale illud monstrum, quod penalismum barbarā, sed competenti voce nominant, in foro Christiano prostituerent. FRITSCH scholaris p.69 Optandum esset, cum barbaro pennalismo simul morem gestandi gladios, et arma ex Academiis profligatum fuisse. THOMASIV-Ch adiaphora sig.)(1v Peperit reformatio abrogationem pennalismi, nec de ea cogitatum fuisset a catholicis, nisi doctores evangelici eius turpitudinem scriptis seriis ostendissent. Peperit evangelium abrogationem scurrilium in depositione beanorum antea usitatarum nugarum. HOFMANN lex I p.498 (beanvs) alia invaluit superioribus annis in plerisque Academiis Germaniae barbaries, quae a communibus Studiosorum iuribus et sacris repellere nititur Tyrones et Novitios, nisi annum integrum iniquissimis se submiserint exagitationibus, et subinde graviora damna largis poculis et sumptuosis dapibus redemerint ... Penalismum barbariem hanc vocari consuevisse notum.

LEMMALISTE GRUPPE: educ. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, penalismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.05.06 16.09.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.