magistralis
magistralis, -e – 1) einem Lehrer zukommend, entsprechend: BVRY-R philobiblon 2 Adhuc cum libri sint nobis commodissimi magistri ... eisdem ... tam honorem quam amorem tribuere convenit magistralem. BESOLD thes p.616 Huc referendae etiam sunt cantiones Magistrales, vulgo Maister-Gesang. – 2) einem Magister zukommend, entsprechend: BVRY-R philobiblon 9 pileum magistralem immaturi praeripiunt, fiuntque pueruli facultatum plurium professores immeriti. SERRAVALLE comm Dante par 10,106-108 quicumque ad apicem gradus Magistralis venit in sacra pagina. CONVERSINI dragm Ex quo rursum magistralis dignitas liquet. ECK ep 36 (1516) quod plerique etiam infulam magistralem adepti, Aristotelem nondum viderint. – 3) in der Medizin: AVSTRIVS Rhenanus ep 399 Decoctionem, quam vocant magistralem, meam ad te mitto. BACON hist vit II p.164 sit itaque quotanis, a juventute adulta, diaeta quaedam opiata. ... sit vero opiatum aliquod magistrale, debilius quam ea quae in usu sunt. BALDE solat p.30 Quibus addit idem Auctor usurpandas aliquoties pilulas, quas vocat Magistrales. – 4) lehrreich, lehrbar: AGRIPPA occ 1,55 praeterea similitudinem observare in his coniecturis magistrale est. BACON org 1,67 Duplex autem est excessus philosophorum: alter eorum, qui facile pronunciant, et scientias reddunt positivas et magistrales; alter eorum, qui acatalepsiam introduxerunt, et inquisitionem vagam sine termino.
Lexicographica: TLL* (2x)

LEMMALISTE GRUPPE: educ. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, magistralis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.03.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.