complurimi, -ae, -a
sehr viele: PETRARCA rem fort 1,80,10 Quam multos vero e filiis principum preceptores simul complurimos habuisse comperimus! GVARINO ep 42 (1416) ut complurimis iam abs te fidem factam esse intelligam, a quibus tua ope atque opera et probari et maxime laudari me sentio. LAPO cur comm 7,33 Quocunque accedas, complurima ibi invenias gulae irritamenta parari. BRVNI hist 3,78 Ob eam causam omnes florentini exules qui ubicumque terrarum erant eo concurrerunt; praeter hos quoque ex Umbria et Picentibus studio partium insignes complurimi. ALBERTI eq anim praef 5 Gallici praeterea, et Etrusci complurimi auctores, ignobiles quidem, verum utiles atque experti. PICCOLOMINI educ 64 nonne ait Cicero civitates complurimas per facundiam malorum hominum funditus fuisse deletas? PEROTTI ep (1452) complurima etiam scitu dignissima praetermisit Polybius. FICINO comm Phileb p.157 non omnes voluptates bonae; immo malae complurimae quae bonis scilicet dissimiles sunt et contrariae. CALEPINVS AASS Oct IX p.751D Nec me praeterit complurimos superiori tempestate apud Aegyptum claruisse, quorum nonnullos herbarum radicibus, quosdam fructibus, alios pane et aqua vitam duxisse constat. saepe.
![]() Lexicographica: TLL;
LATHAM, HVGVTIO
|