semipapista, -ae,
m.
halber Anhänger der Papstes: BVLLINGER
in Matth fol.122
v (
1542) Id quod hodie in quibusdam semipapistis et
![](../gif/pfeil.gif)
semievangelicis videre licet, qui dum neque Papisticam neque evangelicam religionem sincere tenent et profitentur, nullam prope religionem habere et curare videntur. CALVIN
inst 3,2,24 (
1559) Neque tamen sic locum facimus pestilentissimae philosophiae, quam nonnulli semipapistae cudere hodie in angulis incipiunt. MELIVS-P
conf Debrecen p.307 (
1562) Impie faciunt qui impiam consuetudinem, traditiones antiquas veritati contrarias sub lege sequuntur, ut turba Antichristi et semipapistae, Liberi arbitrij assertores, sordium Papisticarum exosculatores, altaristae, azymistae. GRINDAL
ep Tigur I 73 p.100 (
1566) quae alioqui Eceboliis, Lutheranis, et Semipapistis praedae fuissent expositae. EGLI
Bullinger ep Graub III 268 (
1571) cum sit semipapista et negotii praesentis promotor impudens. STAPLETON
op I p.13 (
1578) Unde Lutheranos qui in re sacramentaria patrum testimoniis creberrimis utuntur, vocat Calvinus semipapistas. ==
op II p.431 (
1580) quales sunt molliores Lutherani, quos hoc nomine semipapistas vocat Calvinus Inst. Lib. 3. cap. 2. LAVRENTIVS A BRVNDVSIO
op 2C p.206 (
1610) ne pseudolutheranus et semipapista propter hanc doctrinam habeatur a suis. MILTON
op lat ed. Fletcher p.699 (
1651) Data deinde tibi est aliqua aut furibundi cujuspiam sacellani semipapistae, aut servientis aulici, de statu rerum scriptiuncula.