semiobrutus
semiobrutus, -a, -um – halb verschüttet: HVTTEN carm p.227 Sparsa Ravennates semiobruta membra per agros. PETRVS MARTYR orb nov 2,2,33 Sociis, quibus se vera dicere probabat, signa dedit in arena semiobrutam anchoram ex navi amissa subque arbore portui proxima fontem liquidum se reperturos enunciat. SEPVLVEDA ep 2,3,5 (1533) adolescens ad mulierem reuertitur, mercedis reliquum petit necati mariti, quem semiobrutum terra fruticibus que sub amphitheatro reliquisset. SOCIETAS IESV ep quadrim VI 377 (1560) Fuit Rauennae in vasta quadam fluminis inundatione vir quidam a cui a fundamentis abscidit aquae impetus totam domum, cum qua vxor et liberi et tota familia periere; ipse vero saepius vorticibus semiobrutus vix mentem ad Deum poterat eleuare. FABRICIVS-G poem I p.45 Erige collapsi semiobruta moenia templi. PENA-P stirp p.84 (1571) Siquidem mulierculae mendicae et pueruli rustici in pratis, prope tumulos aggerulósue Talparum terra semiobruta eoque ... germina suaviora minúsque amara, candidiora effossa in acetariis vorant, aut iusculis indunt. GOTTFRIED Avity arch p.2 Ceterum in atrio S. Petri cernitur Obeliscus immensae altitudinis, qui cum humi stratus ac semiobrutus esset, erectus et hoc in loco velut postlimino constitutus est ingentibus sumptibus Sixti V. Pontificis maximi.
Lexicographica: GEORGES (1x, APVL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, semiobrutus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.06.05 15.08.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.