intestinus
intestinus, -a, -um – häuslich: opus intestinum Hausausstattung aus Holz: ALBERTI aedif 2,6 ad reliqua uero intestina opera ... lectorum, mensarum, subselliorum et eiusmodi abies egregia est. BARBARO-H min. castig gloss A 1 Stibadia lecticulae sunt ... ut apud nos tori, sed ex marmore tamen quandoque ..., nunc ex opere intestino in quibus accubatur interdiu maxime, qualia celebrantur Florentiae Tuscanica. == castig gloss I 23 Intestina fabrorum opera videntur esse quae Theophrastus libro quinto oecodomica e ligno appellat, in quae potissimum probatur abies. DASYPODIVS dict (1536) O 118 Opus intestinum, Alle hauß geschirr von holtz. IVNIVS-H nom p.225 Opus intestinum Plinio (nat. 16,225), sublicium, quod ligno materiaue constat, ξύλωσις τῆς ὀικίας Thucydidi ..., Alamanice inwendig holtz werck. CAMDEN Brit p.751 templum ... S. Patricio sacrum, opere intestino, pavimentis lithostrotis, testudine e saxo concamerata, turrique praecelsa conspicuum. HVYGENS-Con carm 1636,30 (tit) crepitus operis intestini.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, intestinus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.04.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.