Agarenus, adi. und subst.
sarazenisch, Sarazene: Ursprung des Namens: HESSVS psalt p.189 Quique suae retinent Agareni nomina matris. CANDIDVS-Pan Got p.51 Arabiam tenuerunt posteri Ismaëlis qui ex Agar natus erat, à qua urbs Agra et Agraei qui lib. 1. paral. c. 5. Agareni dicuntur, quorum etiam Psalmo 82 mentio fit, denominati sunt; in ea regione, in qua fuisse Agarenos certum est ... collocat Ptolomeus Saracenos; consentaneum est Agarenam gentem nominari maluisse Saracenam à Sara, quia gloriosius erat dici ortos à Sara quam ab ancilla Agar. CLVVERVS hist p.312 Moses Agarenorum, qui obliterandae ignobilitatis causa Saracenos se dixere, Episcopus. TEXTOR-I offic I p.237 Agar ancilla fuit Abrahae, a cuius nomine Agareni dicti sunt, qui et Saraceni a Sara eiusdem Abrahae uxore nominantur. Iosephus lib. 1. Antiq. c. 187. BESOLD opus VI p.75 Dicti autem olim fuēre Agareni, etiam Ismaelitae, et quod vocantur Saraceni, non id sit a Sarā; sed ab Arabico ... Alsarak quodest, nomades seu praedatores. MATTHIAE theat p.276 Unde Saraceni, vel potius Agareni - neque enim a Sara, sed ab Agar ancilla ortum ducunt - annos Algierae, h. e. peregrinationis vel expeditionis primae Mahumeti, computant.
![]() Lexicographica: TLL 0;
LATHAM
|