poetes
poetes, f.Dichtkunst: PETRARCA fam 10,4,4 ac ne mutus honos deorum fieret, visum est et verbis altisonis divinitatem placare ..., numeris insuper adhibitis ...; id sane non vulgari forma sed artificiosa quadam et exquisita et nova fieri oportuit, que quoniam greco sermone 'poetes' dicta est, eos quoque qui hac utebantur, poetas dixerunt. BOCCACCIO gen 14,7 Cuius quidem poesis nomen non inde exortum est, unde plurimi minus advertenter existimant, scilicet a poio pois, quod idem sonat, quod fingo fingis, quin imo a poetes; vetustissimum Grecorum vocabulum Latine sonans exquisita locutio. SALVTATI lab Herc 1,2,21 omnes ille carminum melodie quas illi prisci viri repperisse creduntur ad deorum suorum simulacra canebantur, que poetes - hoc est figmenta et res facte - dicta sunt a 'poyo' Grece, Latine 'fingo' vel 'facio'; hinc receptum est ut illorum carminum autores poete, ars ipsorum poesis, et totum opus ad unam rem compositum poema diductis et inflexis vocabulis dicerentur.
Lexicographica: TLL 0, LSJ 0; HVGVTIO* 'quedam forma vel figura'

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, poetes, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.07.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.