(a)rantium (naranc-, naranz-,
etc.), -i,
n.
Orange:
1) zu Name und Herkunft: BARBARO-H min.
coroll 922 Quid si pomi genus inter citrea, quod rantium uulgo dicitur, ab aeris colore quasi raudium vocaris, hoc est fulvum? ... Quid item si malum arantium ab Arantia oppido Achaiae dictum coniicias? LONITZER
nat I fol.16r (
tit Mala nerantia. Poma Arangiae. Pomerantzen) Mala autem Nerantia haec appellata esse à Nicandri interprete in Alexipharmacis videtur, cùm inquit,
τὸ μῆδον μήλον ἐστιν τὸ μηδικὸν νεράνζιον, hoc est, Medum malum est Medicum, quod Nerantzium vocant. Et Germanica appellatio Pomerantzen, pulchrè cum Pomo Nerantziae per compositionem convenit. COWLEY
comm plant p.268 Malum Arantiam dictam volunt ab Arantia oppido Achaiae, quod iis pomis abundasse ferunt, accedit Pausaniae autoritas, qui Herculem poma Hesperidum Arantiam primum transtulisse scribit, alii vocatum haec Mala Aurantia, Aerantia, Nerantia, Narantia, Arania quasi Ariana, ab Aria Persica regione. Nicandri Scholiastes dicit
Μῆλον ἐστὶ τὸ μηδικὸν τὸ νεράνζιον.
2) allgemein: PERVSINVS-S
vita Columbae p.382* In ardore dirae febris aliquando succasset frustulum acris arancii, vel aliqua grana

cerasonis. MELANCHTHON
ep 1555 (
1537) Ac ne erres,
χρυσομήλα vocamus poma Arantia. ERPENIVS
proverb Arab p.27 Allide malum Medicum - narangium - malo Punico. Sensus: Pone in corde tuo sapientiam, et thesauriza in corde tuo scientiam. LONITZER
nat II fol.73
r Mala Nerantia, Poma nerantia, seu Arangia. Germa. Pomerantzen. Temperamentum et vires cum malis citriis seu medicae arboris, similes praesens fructus obtinet. LANGE
ep med p.353 vt de citriis et arantiis quid tibi compertum sit, enarres. ALDROVANDI
ornith II p.302 ova recentia ... succo mali aurancii suffundes. BACON
hist vit II p.167 proxima sunt ea quae habent quendam virorem odoris, sed paulo magis vergentem ad calidum, neque omnino expertem virtutis illius refrigerii, qualia sunt melissa, citrum viride, arantium viride. ==
serm fid 44 arantia, limones, et myrtus. CARDANO
cons med 5 bona sunt mala granata cujuscunque generis, similiter arantia,

limunia, sed in parva quantitate. GEORGIJEVIC
afflict sig.D3
r Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio (
vgl.
mor Turc p.60 narranza). FOLENGO-T
Baldus 1,480 nec sugus cedri, nec acerbi musta naranci.

masc.,
narancus, -i,
m.: FOLENGO-T
Baldus 17,12 dulces... naranci.

fem.,
arantia (aur-, -ngia), -ae,
f.: DE LAET
nov orb p.339 (
1633) denique peregrinae arbores, Aurantiae, Limones et similes hic praestantissimos
ferunt fructus. COWLEY
comm plant p.268
v. supra.
cf. KIRSCH
ccopiae I p.229 Arangia, ae, f. Orangenbaum und Aepffel.