fabulamentum
fabulamentum, -i, n. – Gerede, Geschwätz (oft peiorativ, neutral z. B. FONTIVS, GVARINI-B, AEGIDIVS VITERB): GVARINO ep 206 (1421) reliqua vero supra illorum vires fabulamenta existimantur et figmenta scriptorum appellantur. IAN PAN opusc II p.31 expianda et scelesta fabulamenta semper afferentes (tr. Plutarch, De curiositate p.518B ἐκθύσιμα καὶ μιαρὰ διηγήματα παρακομίζοντες). POLIZIANO misc 18,2 nec versum enarrare illi quidem mihi, sed risum captare anilibus fabulamentis, uel derisum potius uidentur. FONTIVS poet p.98 nisi a natura poeticum ingenium sit insertum magnarum multarumque rerum confingendarum et variis figurarum involucris variisque fabulamentorum ambagibus contexendarum. PICO-G adv astrol 3,13 Astrologorum vero fabulamentum est Solis exaltationem Arietem esse. ERASMVS mor 35 p.114 Non territantur idiotae Manium fabulamentis. RHENANVS ep 1 ne gentilium fabulamentis scelestisque ritibus nimium adhereat. GVARINI-B ord doc 10 poetas omnes ordine percurrent, in quibus verisimilium figmentorum subtilitatem admirabuntur, et ad quotidianae vitae institutionem sub fabulamentis contectam revocabunt. WIMPFELING ep 34 versus nostros ... nullis fabulamentis ornatos (danach: ubi veritatis copia sit, illic commenticias fabulas mendicare ineptissimum esse). ERASMVS mor 35 p.114 idiotae non territantur Manium fabulamentis. AEGIDIVS VITERB sent p.136 Maro noster et haec a Graecis mutuatus est; et ipse etiam duas alias sorores effinxit, in quarum quidem amoribus perturbationibusque utriusque materiae naturam admirabili ingenio doctissimisque fabulamentis expressit. GIRALDI-LG hist 11 p.466 dum Christiani scriptores rident gentium ineptias et fabulamenta. GVELLIVS comm p.594aB Non semel Maro historiam sui temporis, et rerum casus suis fabulamentis inuoluit.
Lexicographica: TLL 0; MLWa

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, fabulamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 02.02.04 03.05.04 26.08.04 23.10.06 11.02.11 13.11.22

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.