crocodilites, -ae,
m.
Krokodil-(Dilemma): POLIZIANO
misc 55,8 (
1489) crocodiliten, sicuti supra ceratinen, sophismatos esse parum explicabilis speciem, quo dialectici ueteres, potissimumque Stoici uterentur. MERVLA
in Politianum p.177 (
1489) Atque illud mirari persaepe discipulis dixi, quod ita Quintilianus "crocodilinas" scribat, cum apud Graecos "crocodilites" legatur. BARBARO-H
coroll 300 Est et

crocodilea, sive crocodilina et crocodilitis vocata, quaestio sophistarum ludicra, ut prion et ceratina, sed alienae omnes ab hoc opere. CERVINVS-AL
funeb in Gotium p.351 (
1502) Neque enim soritas Chrysippi coacervales, neque Eubolidis crocodilitas inexplicitas, aut flexuosa cornua et syllogismos Aristotelis docemur. ERASMVS
moria 19 (
1509) Docebo autem non crocodilitis aut soritis, ceratinis aut aliis id genus dialecticorum argutiis. ERASMVS
eccles p.227 (
1535) Ad hoc genus pertinent, quos Soritas, crocodilitas et pseudomenos appellant. Sorites enim colligit ex remotione partium. Velut, unus nummus non facit divitem, nunquam igitur ex accessione nummi quisquam fiet dives. ... Hunc syllogismum Latinè dicere possis acervalem. ... Eiusdem generis est crocodilites. PIVS
praelectio Rom p.136 (
1512)
dialectica sua genera, differentias, orismos, eventa, coniuncta, crocodilitas, pseudomena, ceratinas, symperasmata, serras importans
in Latium.