petalismus
petalismus, -i, m. – Verbannung: GOLTZIVS Sicilia p.29 (1576) Syracusani Hermocratem Petalismo vrbe expellunt. ARNISAEVS doctr p.550 (1606) Ad eam rem introductus olim fuit Petalismus Syracusanorum, ... et Ostracismus Argivorum et Atheniensium. BESOLD opus III p.47 (1623) Atque ut talis fieri exaequatio possit, neque aliquis nimiam communique libertati suspectam potentiam adquireret; Athenienses ostracismum, ... Syracusani petalismum - ostracismum cum foliis - excogitaverunt: quo viros praestantes, opulentos et divites, qui videbantur huic statui praeiudicaturi, ad tempus exulare iusserunt.
lex.: BARBARO-H min. coroll 147 Syracusis ut Diodorus auctor est, in frondibus olearum scriptis optimatum nominibus discessione facta irrogabatur quinquennale ciuibus exilium, de quo argumento genus id mulctae petalismus appellabatur, ut Athenis ostracismus. == castig gloss C 109 (1492) Simile huic genus, ab usu non testarum sed frondium, petalismus in Sicilia vocabatur, auctore Diodoro. GOLTZIVS Sicilia p.23 (1576) legem Optimates tulerunt quam ab oliuae folio Petalismum vocarunt: hac cauebatur vt eius qui regnum affectasset nomen oliuae folio inscriberetur, eidemque traderetur, atque hinc intelligeret exsilium sibi per quinquennium esse indictum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, petalismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.02.19

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.