Martinista
Martinista, -ae, o. -us, -i, m. – Anhänger Luthers: BENETVS-C euchar sig.C4b (Lauchert p.670) (1521) rebelles sedis apostolice et Martinistas ac eorum damnata scripta ... ; ... in turmam Martinistarum et rebellium. MELANCHTHON op 25 p.134 Initio controversiarum Lutheri, duo rustici sunt congressi casu, alter sobrius, alter ebrius: qui sobrius erat, fuit interrogatus ab altero, an sit Martinista: Respondit se esse Lutheranum. Tum ebrius stringit gladium, aegre ferens, quod non sit Martinista. HILLES ep Tigur I p.103 (1566) Hic autem Martinisti - ut cupiunt plerumque nominari Lutherani, potius quam Lutherani - aperte orthodoxos symmystas - quos etiam Calvinistas denominant - taxare et improbare in concionibus suis publicis non desinunt. == ep Tigur I p.104 (1566) Habent autem Martinisti pauciores ecclesias quam orthodoxi. STAPLETON op I p.139 (1578) Eodem quoque tempore Confessionem fidei ediderunt Martinistae seu Lutherani, quam postea scripto defendit Flaccus Illyricus. COSTERVS ench p.581 (1585) neque ullus unquam haereticorum probabit Apostolos aut Evangelistas Martinistarum, Calvinistarum, vel alterius novae sectae fuisse. BELLARMINO disp I,2 p.220 (1586) Hieronymus contra Luciferianos in fine: "Sicubi audietis eos, qui dicuntur Christiani, non à Domino Iesu Christo, sed à quoquo alio nuncupari, ut Marcionitas, Valentinianos; scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse Synagogam". Iam ergo si nunc dicuntur alii Martinistae, vel Lutherani, alii Zwingliani, alii Calvinistae, &c. nos autem ab aliquo certo homine nemo unquam vocavit, constat nostram solùm esse veram Ecclesiam. GRETSER fest p.232 (1612) longè citius omnes illi Scriptores in concordiam redigi poterunt, quàm Calvinicolae et Martinistae.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Martinista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.03.16 28.06.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.