platyasmus, -i, m.
breite Aussprache: SCALIGER-JC ling Lat 14 In quantitate autem error per excessum: labdacismus, cum crassius ponitur, ut diximus: llocus, pro locus; sic metacismus, cum m mugiunt; sic in vocalibus platyasmus, cum hiatu vasto putant gravitatem afferri actioni. LIPSIVS-J pronunt 11 Sonum eius diphthongi oe uerum ... non uidi, qui uiderit. Nam qui Graecae linguae pronuntiationem instaurarunt, crasse pleneque eam sonare uolunt, ut Gallorum moy, toy, soy. Non mihi probant uiri probissimi. Primum, quia nimis expressus ille sonus, qui ex diphthongorum ingenio debeat esse confusus. Deinde, quia non exprimat eum ullo modo aut assequatur oe Latinum. Quomodo enim ex o et e platyasmum illum elicias?
Lexicographica: TLL 0
|