exegematicus, -a, -um
erklärend: CONTOBLACAS inv p.317 Insuper narrationes oratorum ac poetarum simul confundunt, alta predicantes voce tam oratorum quam poetarum has esse, scilicet, exegematicam, dramaticam, et mixtam. ERASMVS op 1 p.149 (1523) Ne tamen expectes in omni poemate propositionem. Drammaticum enim genus non recipit propositionem, hoc est, in quo personae tantum loquuntur. Exegematicum aut mixtum recipit, et ideo rara est propositio in satyris, quoniam in veteris comoediae locum successerunt. BVCER in evang p.102 ("Beati pauperes spiritu etc.") Oratio haec protreptica est, partim et exegematica, scopum habet, veram iustitiam ... requirere omnimodam sui abnegationem. WITZEL Pflug ep 131 (1539) Equidem saepenumero uidetur unus atque alter ab hoc ... dogmate dissentire, ueluti cum apud Ambrosium et Hilarium mentionem solius fidei sparsim legis; item cum incidis in exegematica quaedam Chrysostomi. SIXTVS SENENSIS bibl p.302 (1566) Elaboravit ... Hieronymus praeter exoterica scripta, ... in sanctas Scripturas exegematica volumina, ut nulla pars sit seu veteris, seu novi testamenti, in quam ille non ediderit aut translationes aut annotationes, aut commentarios, aut epistolas.
![]() Lexicographica: TLL (1x, DOSITH. gramm.)
|