theosebia, -ae, f.
Gottesfurcht: MAFFEI-P Nogarola-I ep 54 II p.24 (vor 1452) Interim vindica te totam deo et iocundum in tua virginitate domicilium praeparare festina, firmissime retinens post dei cultum - quem Graeci theosebiam appellavere - celibatu perpetuo nihil esse praestantius. ECK ep 197 (1526) Non minus theosebiae ac pietatis studium in patre Maiestatis Tuae Casimiro fuit, qui Iohannem Capistranum, maximi nominis Minoritam, in Poloniam vocavit. BESOLD opus VI p.33 Alii dicunt, pietatem esse Theosebian, id est, cultum Dei interiorem.
Lexicographica: GEORGES 0
|