togula, -ae, f.
kleine Toga: 1) Prosa: DECEMBRIO-PC Poggio ep II 8,1 p.305 (1438) Eo interfecto, militaria indumenta dicitur restituisse Marti ..., togulam assumpsisse, ut levitatem mentis tegeret vestis mutatione. BONFINI dec 1, 4, 262 Si hesterna ... die tibi nudo togulam dedissem, ne furandi quidem te necessitas incessisset; et - exuta mox togula - accipe, quod deest, redde, quo nostrum est. ERASMVS ep 447 (1516) Ibi iuxta morem Gallicae gentis togulam lineam supra vestem gestabat, putans hoc illic non insolitum esse. LONGOLIVS-G dial sig.B3r Tu quoque abiecta tunica, togulam humeris iniice. GIOVIO elog p.78 Inde vero, collecta mercede et togula coerulea excultus, nobilioris doctrinae cupiditate in Urbem ad Pomponium se contulit. 2) Vers: GAMBARO Silv praef sig.aaaaaa2v (Ad librum) Qualis tua eris inculta togula? CALLIMACHVS epig 2,154,7 Sic gelida algentem togula nudisque lacertis | Sordidulis pedibus squalidulisque comis | Phaedronium Lupiis propria pietate recepit. RHALLVS carm 3,10 Cum togula Rufus Parmensis uenerat olim | Accinctus quoduis urbis ad officium. MAXIMVS-Pacificus hecat 6,9,38 Filia uult dotem, maturis nubilis annis, | Et togulam natus sordidulusque nepos.
lex.: PEROTTI ccopiae 2,330 Praeterea toga uestimenti genus, ... quod corpus tegat; cuius diminutiuum est togula. LOCHER poem sig.c4r Non petit hirsutam togulam: laenamue pilosam. Lexicographica: GEORGES
|