danebroga
danebroga, -ae, f. – Danebrog, dänische Flagge: OLAI-P coll ann p.182 Cum dani fideles in Livonia in loco, qui Felin dicitur, bellarent contra Livones infideles, et jam fere debellati implorarent devote divinum auxilium, statim vexillum e celo lapsum cruce candida consignatum vellerique impressum recipere meruerunt ... . Illud autem vexillum Danebroge (-ae coll exc p.499) usitato vocabulo nuncupari solet. PONTANVS-Isac Dan hist p.307 factum est ut Dani amissā ... aquila in fugam agerentur, ac mox dimisso coelitus novo vexillo, in cujus rubeā planicie crux alba erat descripta ... gradum continuò revocarint. ... Vexillum vero ... Danebroga exinde est nominatum, ac magnā semper religione, veluti regni Palladium aliquod custoditum. BARTHOLINVS-T ord Danebrog p.14 Cruciata Pontificum ... toto coelo differt à Danebroga Waldemari Secundi. == ord Danebrog p.15 Ne vexilli hujus, qvod Danebroga, lingva illi seculo vulgari vocabant, a coloris forsan varietate in opere tessellato, vel memoria vel usu exolesceret. == ord Danebrog p.51 In Danebroga seu labaro Waldemari Victoriosi coelis delapso rectas lineas angulosque rectos crux repraesentavit. == ord Danebrog p.59 (Vers) Crux coeli Danebroga novos sic signet honores, | Ut repetat coelum fulgida fama suum. BECMANN hist p.617 Christianus V. ... Eqvestrem Ordinem Danebrogae instituit, seu potius instauravit.

LEMMALISTE GRUPPE: publ. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, danebroga, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.08.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.