pensiuncula
pensiuncula, -ae, f. – 1) (übertragen) kleine (Ausgleichs)Zahlung: CELTIS am praef 48 p.502 (1502) Quod si nostrarum rerum omnino adhuc sinceri iudices esse recusaverint, accipiant, quaeso, in pensiunculae modum circa lasciva quaedam nostra carmina ... ex philosophia ... adducta loca. – 2) Zahlung: ERASMVS ep 2192 (1529) Scripsit semel atque iterum ex Hispaniis Caesar, Numeraretur Erasmo sua pensio extra ordinem: respondit ex consilii decreto Margareta, Si redeam in Brabantiam, vel aureos Persarum montes esse paratos, non modo pensiunculam. COCHLAEVS Nausea ep misc p.180 (1536) ut pensiuncula aliqua adiuuer pro sustinendo impensarum onere. CRVCIVS-Le ep 16 p.86 (1542) Neque nam pensiuncula annua 8 aut 9 librarum ..., quam sacerdotium meum mihi suppeditare queat, victum sufficiet. VERGERIO min. ep Wuert 247 (162) pensiuncula trecentorum francorum. CAMPELL hist Raet II p.573 ut deinceps nihil nisi exiguam quandam decimarum nomine pensiunculam quotannis Comensi episcopo hucusque pendant. LESSIVS perfect p.337 Accipit miles pensiunculam annuam post diuturnos militiae labores à Principe. GROTIVS-H ep 2401 (1635) Displicet, quod etiam trecenta illa millia non praesente pecunia numerantur, sed pensiunculis lentis.
Lexicographica: TLL (1x, COLVM.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, pensiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.04.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.