litteratulus, -i, m.
wenig Gebildeter: PHOSPHORVS Poliziano ep 3,14,2 Politianus paucorum, id est doctissimorum est, non turbae literatulorum ac paedagogorum et vulgi. MVTIANVS ep I 124 (1509) Minerva quiescit, garriunt in subselliis bacularii literatuli. == ep II 528 (1515) Vulgo dicitur notarius esse literatulus, ambiciosulus, disertulus. MONTANVS-Jac Wimpfeling ep 285 (1511) Zoilum si quem aut litteratulum offenderitis. CARDOSVS ep 4 p.115 ut ingenium, quod non admodum felix nec dexterum sortiti sumus, id quod litteratuli quidam stulte factitant, magnifice ostentaremus. ERYTHRAEVS Eudemia 10,1,29 Ab hoc fonte prodeunt simultates amicitiaeque, quae cum litteratulis suscipiuntur prout quisque parcius vel liberalius laudaverit.
![]() Lexicographica: TLL (1x, HIER.)
|