gutta
gutta, -ae, f. – Gicht: INDIA-F gutta p.1 Quamvis Podagra vulgari hoc nomine Guttae, vel vt alij perperam volunt, barbarico nomine, appelletur, tamen est veluti genericum nomen omnium aegritudinum, quae per distillationem producuntur in locis praecipue articulorum, pedum, manuum, coxarum, vertebrae spinae, et aliarum corporis consimilium partium. SENNERT arthr p.5 Arthritis ... Latinis morbos [!] seu dolor articularis, a loco affecto nomen accepit. Barbari, quos ita vocant, Guttam appellant, quod a fluxu quasi guttatim facto excitetur hoc malum. Et sunt ex recentioribus etiam, qui eos sequuntur, imo hanc appellationem omnibus praeferunt, sed minus recte. == arthr p.73 Sunt tamen e Recentioribus, inter quos est Franciscus India, Medicus Veronensis, lib. i. de Gutta podagrica, c. 1 qui nomen Guttae Barbaricum esse negant, ut quod sit veluti genericum nomen ... .
Lexicographica: TLL (5x, MISC. Tir. (aevi Carolini ?))

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gutta, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.07.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.