deificator
deificator, -oris, m. – der (jemanden) zu Gott macht: BVCER Rhenanus ep 75 (1518) modo et isti hominum deificatores fatentur sine Christo, sine gratia nec hominem vivere, nec in deum quicquam posse referre. CALVIN inst 1,13,24 Nam etsi fatemur ratione ordinis et gradus principium divinitatis esse in patre, detestabile tamen esse dicimus commentum illud, solius patris essentiam esse propriam, quasi filii deificator esset. == op 9 p.382 Eadem ratione quilibet ex angelis perfectus erit deus : quando omnes pro suo modulo capiunt deitatis plenitudinem. En qualis sit Christi deificator hic sceleratus et quater periurus apostata. LAVRENTIVS A BRVNDVSIO op 7 p.415 quod Christus sit mundi salvator, hominum, inquam, sanctificator, vivificator, glorificator ac beatificator in aeternum, imo deificator, faciens homines divinae consortes naturae.
Lexicographica: TLL (1x, PS.RVFIN.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, deificator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.