calodaemon (ka-), -onis,
m.
guter Geist: DOMENICO DA PECCIOLI
comm Seneca ep p.172 Hic nota quod, ut apparet, fuit aliquando libri volumen compositum ex multis libris, quem
eudomenon appellabant, id est librum peritum et

scientificum: demon enim pericia et sciencia interpretatur. Et ideo sunt 'kalodemones', id est boni angeli periti, et

cacodemones', id est mali spiritus et eciam periti. CVSA
apol 10 p.8 sed non vidit fortassis Platonem aut Apuleium De deo Socratis aut Philonem, qui ait Moysen eos appellare angelos, quos Graeci daemones, licet ibi kalodaemones et

kakodaemones distinguantur. FICINO
comm conv 6,8 Hi duo amores in nobis perpetui duo sunt demones, quos Plato nostris animis semper adesse vaticinatur, quorum alter ad superna erigat, alter deprimat ad inferna, alter Calodemon , id est, bonus demon sit, alter

Cacodemon , id est, malus sit demon. GALATEO
eremita p.1070 Illa reluctans atque bonum genium seu, ut nos dicimus, angelum invocans: "Cur me, inquit, vexas,

Cacodaemon? et tu Calodaemon cur me non defendis?" BONFINI
dec praef 6 Preterea non modo curandis variis rerum generibus diversas angelorum prefecturas imposuit et suum cuique homini calodemona dedit. ANON
Arbatel praef Qvartvs
tomus est magia hesiodica et homerica, quae docet operationes per Spiritus dictos Calodaemones tanquam non hostiles humano generi. BRVNO
lamp comb p.269 in C
contrarietas est inter calodaemonem et

cacodaemonem.