inerrabilitas
inerrabilitas, -atis, f. – Unfehlbarkeit: MACEDO tess p.14 Primum ait Privilegium Petri, quod Par. 22. Inerrabilitatem appellat, fuisse personale Petri condistinguendo eum contra caeteros Apostolos: id est, independenter à caeteris Apostolis, ita ut sine illorum consultatione, et consortio posset certò, et infallibiliter definire. Addit. Non autem condistinctè contrà suam Ecclesiam. Id est, dependenter ab Ecclesia eam Inerrabilitatem accepisse: ut nihil nisi illā et socià et consultrice certum et infallabile statuere posset. QVENSTEDT theol I p.166 Nihil ex hoc loco pro iudicio absoluto ... Papistico, quia inerrabilitas illa seu carentia perversitatis in labiis Sacerdotis est limitata ad legem veritatis in ore.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, inerrabilitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.03.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.