drutzsthelmannus (tr-, drutzel-), -i, m.
Dragoman, Reiseführer: WALTHER-P itin p.151 Et mane ante auroram ... subito surreximus et ascensis mulis et asinis, duxerunt nos quatuor trutzsthelmanni clam et absque lumine per civitatem et iterum ad insolitas vias. == itin p.187 inientes pactum cum Mauris spoponderunt dare pro qualibet persona 24 ducatos pro salvo conductu et camelis, asinis et drutzelmannis. == itin p.214 cum impetu equitaverunt versus mare rubrum, nolentes advertere prohibitionem nostri drutzsthelmanni, minoris Callili, qui dixit, quod non possent venire illa nocte. == itin p.222 sic consequenter vir per uxorem promotus apud regem, et rex eum fecit drutzsthelmannum peregrinorum. == itin p.231 Et ego ipsa die studui equitare cum primo drutzsthelmanno Theutonico, quem multa interrogavi, et libenter loquebatur mecum, qui me in multis pre ceteris informavit. FABRI-F evagatorium I p.118 Quod patronus antequam cum peregrinis recedat de Jerusalem, fideliter adjuvet illos peregrinos, qui ituri sunt ad St. Katharinam, et inter eos et Trutzellmanum pacificam conventionem faciat. == evagatorium II p.63 patri Gardiano et Trutschelmanno, qui superius sub papilionibus quiescebant. == evagatorium II p.58 Sic etiam dominus Calinus Sarracenus, Trutzschelmannus noster, nos honorifice salutavit.
Lexicographica: TLL 0;
DVCANGE trutzelmannus
|