praemotio
praemotio, -onis, f. – das Vorherbewirken: MOLINA concord p.116 praemotiones istas et applicationes causarum secundarum ad suas operationes multum praeiudicare libertati arbitrii nostri. SVAREZ metaph 22,2,7 Scriptura sacra videtur Deo tribuere praemotionem causarum inferiorum. LESSIVS grat p.15 Quid enim laudis habet quòd benè agam, quando Deus ita ad hoc movet ut ei non possim resistere? aut cur dignus sim reprehensione si malum agam, quando similiter ad illud praemoveor? illam enim praemotionem habere vel non habere, non est in mea potestate; et ea habita non possum ei resistere. IANSENIVS-C Ipr. Aug III p.821 solum sequitur nihil nos posse velle aut operari sine praemotione generali omnibus causis necessaria. HEIDANVS corp theol I p.364 Nam voce praecepti praemotio et iussus et nutus Dei intelligitur.
Lexicographica: TLL 0 (1x, GLOSS., falsch für prom-)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praemotio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 23.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.