cognoscibilitas, -atis,
f.
Erkennbarkeit: BESSARION
comm Aristoteles metaphys 7,4,1 Primo ergo agendum de substantia, quidditate et forma totius, quae est in materia, quae quidditas est nobis magis nota; deinde ascendendum ad substantias, quidditates et formas separatas a materia, notiores natura et universaliores, eo quod sicut habent majorem entitatem, sic habent majorem cognoscibilitatem. PICO-G
thes pr 2,8 Ex predicta conclusione habetur, quare materia sit principium

incognoscibilitatis, et intellectus agens cognoscibilitatis. CONTARINI-G
op p.156 At in primo principio res sunt supra cognoscibilitatem - ut planius explicem quod volo, sic eam libeat appellare - ac in arcano sitae. FORSETT
Ped 5,4 Erat acumen meum occupatissimum circa longitudinem, latitudinem, profunditatem mundanae identitatis, et - nisi tu me avocasse - percurrissem - ordiendo ab elemento primo cognoscibilitatis - universam scalam naturae. BRVNO
lamp stat p.140 Omne enim quod in contemplationem et discursum venit, iuxta conditiones cognoscibilitatis et

verificabilitatis ... est examinandum. SVAREZ
distrib p.56 Prima vero consequentia probatur, quia modus cognoscendi est accommodatus modo essendi, et similiter cognoscibilitas.