caliphes, calipha, caliphas, califa, califas
caliphes, -is, u. calipha (-ifa, -ifas), -ae, m. – Kaliph: TVBERO comm p.337 Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem - ita summum antistitem appellant - constituere. MELANCHTHON op 12 p.166 fuit enim in principio Sarracenici regni in Aegypto penes Pontificès, quos Caliphas vocarunt, summa potestas. GIOVIO elog p.253 Aegyptius vero Rex Caliphas, memorabili acie victus, Christianae virtuti succubuit. RAINOLDS-W calv p.688 Quod si hodierna die Mahumetes viveret, et Califarum qui eius se successores dixerunt, facta moresque tyrannicos cognosceret, fortasse eos omnes tanquam haereticos aut schismaticos à suo solio et Pontificatu repelleret. == calv p.1082 Has varietates ut tolleret Mahumetus, ad regiam potentiam quam prius arripuerat, adiunxit Pontificalem, seque Calipham, hoc est, Regem Pontificemque constituit ..., non aliter quàm Henricus Regio nomini annectens supremum caput Ecclesiae Anglicanae authoritatem invasit tanquam Califa. GOTTFRIED Avity arch p.134 cui Califas ... manus ... amputari ... iussit. CASALI-GB rit II p.405 Notum est quanto in honore essent Gynosophistes extra Caucasum: Brachmani apud Indos, ... sicuti etiam hodie venerentur Caliphes inter Arabas, Sirienses, et Aegyptios: Mophtes, et Talismanos apud Turcas. AVANCINI dram IV p.33 Sed tu Caliphe turris, et vitro procul | Rerum sitarum iudice explora notas | Quas vela produnt.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, caliphes, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.10.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.