multimembris
multimembris, -e – vielgliedrig: VORSTIVS-C tract p.123 Qui veró in fidem, spem, et Charitatem dividunt, aut similes alias multimembres - ut ita dicam - divisiones afferunt, praeterquam quód accuratam dichotomiae rationem negligunt, passim etiam rectum ordinem in explicandis partium partibus turbare coguntur. SARBIEVIVS perf poe 5,2 Dat duo genera unitatis fabulae. 1. genus, cum actio est una, sed multimembris, id est continens actiones multas, subordinatas uni. EPISCOPIVS op p.181 Hoc modo parabolae propositae, in genere quidem, quid sibi velint, intelliguntur; sed quia saepenumero prolixae sunt aut multimembres, in specie quoad singula membra, quid videlicet sibi velint, non statim neque ita facile intelliguntur, sed obscurae aliquatenus sunt.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, multimembris, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.07.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.