panharmonia, -ae, f.
Übereinstimmung aller Elemente einer Gruppe: SCHRÖDER opusc fol.a2v in libris auctorum sacrorum eiusmodi est panarmonia et concentus, ut licet Scriptores illi diversi inter se fuerint, diversis in linguis, diversis in locis, diversis temporibus, diversis occasionibus, diversos ad populos libros scripserint: tamen nihilominus pulcherrimè consonent. GERHARD-J loc theol I p.4 Caeterum non omnes illos libros, qui in V Testamenti codice habentur, esse paris autoritatis, sed quosdam saltem Canonicos, quos enumerat thesis quinta, reliquos verò ... esse extra Canonem, his demonstramus argumentis. ... p.6 Argumentum tertium. Quicunque libri vel exploratò Canonicis repugnant vel in veritatem Historicam et Chronologicam impingunt, vel sibi ipsis contradicunt, ... illi Canonici esse non possunt. == in marg. III. Argum. à perpetua panharmonia. GLASS phil p.374 Nullum enim dubium, quin Spiritus sanctus, ceu fidissimus Ecclesiae Doctor, à se scripta sic voluerit intellecta, prout ipse textus, ad dicentis scopum, antecedentium et consequentium cohaesionem, Scripturaequé panharmoniam ac analogiam accuratè expensus, sonat, ut nullo modo necessum sit, ad sensus mysticos pro arbitrio confictos et Scripturae illatos confugere. QVENSTEDT theol III p.148 Quando Calviniani propositiones illas, Deus est Homo, Homo est Deus, in has resolvunt; Christus est Homo, Christus est Deus, suam cum Nestorio panharmoniam produnt.
Lexicographica: TLL 0
|