enthusiasticus, -a, -um
erleuchtet, inspiriert: MELANCHTHON op 12 p.383 Dolendum est hanc enthusiasticam imaginationem multorum studia languefacere, sed nos constanter muniamus nos luculentis testimoniis divinis, quae labefactari nullo modo possunt. BEZA tract theol II p.476 (1573) Deinde tuo more in tuis enthusiasticis exclamationibus, et iis verbosè persequendis occupatus, de quibus nulla est controversia, partim inficiatione simplici nonnulla diluens, partim pleraque non minùs securè praetermittens, quàm si nulla facta esset eorum mentio, habes scilicet de quo superbias. ADAM vitae IV p.128 Lutherum flagellat; quod enthusiastico spiritu careat et nihil, nisi carnalia, sapiat. SARBIEVIVS perf poe 4,8 Hic maxime sudandum est omnibus poetis, ut se et ingeniosissimos simul, et magno iudicio praeditos, et enthusiasticos praestent, ut ipso modo ita illuminent actiones, nihil ut a lectore exigatur. BRAVNIVS-I foed p.16 Spiritum autem privatum et Enthusiasticum habet Papa, cum sibi peculiarem spiritum vendicet, etiam extra et contra scripturam loquentem.
Lexicographica: TLL 0
|