independentismus, -i, m.
Glaubensrichtung der Independents: CAPPEL-L synt III p.667 hīc suum quem vocant, Independentismum apertè produnt homines illi ἄτακτοι, quo nulli publico ordini et disciplinae legitimè constitutae subiici sustinent, sed omnia in suis coetibus pro libitu atque arbitrio ... dici et fieri volunt. BECMANN medit p.134 (v. presbyterianismus). HOORNBEEK controv p.661 Benè observandum in modo statuendi et explicandi Independentismi diversos esse Brownistas, et inter illos qui à Brownistis in aliis, in hoc quoque à Nobis, quos Presbyteriales vulgò vocant, dissentiunt. TVRRETTINVS inst III p.162 Est calumnia de Independentismo, tam in Ecclesia quàm in Republicā, quō fiat, ut nullam in Ecclesiā autoritatem agnoscamus, et inimici simus Potestatum superiorum. LEYDEKKER ver rel p.623 Id tamen persuasum Politicis voluit L. Molinaeus Independens, devoluta potestate Ecclesiae ad Cromwellium, cui adulabatur. Adeo Independentismus degenerat in
![]() Lexicographica: TLL 0
|