replentia, -ae,
f.
Raumausfüllung, Raumausdehnung: LABINIVS
Bovelles ep philos fol.75
v (
1513) sic in hac re mihi plerique caecutire videntur, vt etiam plenitudinis et replentiae rationem non intelligant nec possint - sic sunt sensibilibus addicti - replentiam ab

occupantia saltem animo sequestrare. ==
ibid. tuum, si placet, exquiro iudicium, quid scilicet de plenitudinum seu replentiarum substantialium diuersitate sequendum sit. Nam cum in primis de diuina plenitudine et replentia certum sit quod a Baptista Mantuan elegantissime scribitur in hunc modum: "Sphera deus viuens, centri tumor occupat omnem | Curuatura locum nescit." BOVELLES
ep philos fol.76
r (
1513) Quod vero dicam angelos nequaquam locum replere, nolim per id nullam angelorum esse replentiam, sed duntaxat significauerim angelicam plenitudinem nec competere loco nec localibus septis .... coerceri. ==
ep philos fol.78
v (
1513) Rogas iterum ..., quid de plenitudine sentiam animarum, an scilicet pro corporum diuersitate variae sint rationabilium animarum replentiae? ==
ep philos fol.79
v (
1513) Olfactus vero et visus et auditus vt amplioris replentiae et virtutis sese longius latiusque expandentis, ita et organan sensum magis abinuicem in capite semota diuidunt et per aeris inane sua obiecta eminus percipiunt.