inuinor, -ari, -atus
zu Wein werden (
von Christus in der Eucharistie): ERASMVS
ep 2284 (
1530) dum alii negant quicquam esse in Eucharistia praeter symbola corporis et sanguinis Dominici, alii fatentur ibi Christum vere adesse, sed sub panis vinique substantia. Rursus erant qui dicerent per verba consecrantia perire panis ac vini substantiam, et succedere corpus et sanguinem Domini. Alii Christum faciunt impanatum et inuinatum, quasi parum sit semel fuisse incarnatum. CRANMER
def p.37 Sed quoniam sacramentaliter tantum
Christus pani adiunctus est, non magis ex eo impanatus Christus est, quam Spiritus sanctus

inaquatus, cum sacramentaliter aquae in baptismo adiungatur; aut columba effectus est, cum columbae formam indueret, | ... Imo vero ... haec ipsa quae illi absurda obiiciunt, ex illorum ipsorum sententia sequerentur; nempe Christum impanatum et invinatum - ut ita loquar - fuisse. VERMIGLI
def euch p.269 Si Christus non annihilet panem, ut aiunt adversarii, sed ex eo faciat corpus suum, coniungit sibi panem in unitate et naturae, et personae. At hoc est, Christum impanari, et invinari. Sed ea coniunctio est multō arctior, quàm incarnatio. Nam ea est unitas personae tantum, non etiam naturae. CANISIVS
author II p.54 Et quidem Christum incarnari humanae redemptionis ratio exposcebat, ... . At impanari vel invinari Christum, nulla ... expetit ratio.