philosomatus, -a, -um
der den Körper schätzt (sc. mehr als die Weisheit): SALVTATI ep 13,12 (1402?) Plato ... huius hereseos studiosos, cum corporalium nature semper intendant, philosophos appellandos esse negat, volens eos appellari non philosophos, sed recto vocabulo philosomatos; ... quasi corporalium amatores. BRVNI Plato Phaedo 68c eum certe non fuisse philosophum, sed philosomatum quendam, hoc est amatorem corporis (gr. ὅτι οὐκ ἄρ ἦν φιλόσοφος ἀλλά τις φιλοσώματος). VALLA-L volup p.254 Vix reperias hanc constantiam in amatoribus virtutum quam videmus in amatore voluptatis et vix in vero philosopho quod in vero philosomato ut omnia consentanea sunt. FILELFO-F ep 4,7 (1440) Is autem Iacobus philosophiae - philosomatus quispiam - studet, ut aiunt. == ep 16,34 (1461) Ignorat enim philosophos homo philosomatus. FICINO comm Phileb p.233 Unde lascivia illa exorta est quae Cyrenaicos, philosomatos non philosophos ut Plato inquit, id est, corporis amatores invasit. == ep 5,22 Cirenaicum Aristippum, non Philosophum, sed Phidolosum et Philosomatum. LANDINO disp Cam 4 p.234 Recte igitur ... Plato ut illos philosophos, sic istos philosomatos appellat. MARVLVS repertorium 1 p.205 Philosomatus, id est corporis amator.
![]() ![]() Lexicographica: TLL 0
|