Politianicus
Politianicus, -a, -um – von Polizian stammend, auf Polizian bezüglich (sc. Angelo Ambrogini, il Poliziano): ERASMVS ep 307 (1514) tamen nullius stilo magis capior quam tuo, non tantum ob id quod castissimus est ..., verumetiam ob id quod Politianicam illam Venerem ac delicias mire referre videtur (zitiert bei MORHOF polyh p.281 Erasmus ... in Zasio laudat Politianicam Venerem ac delicias). == Cic p.706 Paulus Cortesius non dissimulat huius affectationis studium, sed - Deum immortalem! - quanto longius illius epistula discrepat ab imagine Ciceronis quam Politianica, cui respondet. == ep 2305 (1530) praeteritus Bonifacius Amerbachius, cuius phrasis mea sententia non ita multum cedit Politianicae. == ep 2418 (1530) Scribit epistolas plane Politianicas idque extempore. == ad 4,5,79 Hermolaus in Epistola quadam Graeca, quae Politianicis admixta est ... . MELANCHTHON ep 304 (1524) Adieci Politianicam interpretationem, quae perelegans est. ADAM vitae III p.29 Epistolas ad amicos scribebat libenter, usus genere orationis sententioso et inciso, quale est Politianicum; ad quod in Italia erat adsuefactus.
Lexicographica: GEORGES 0

Mit Beitrag von Chr. Heesakkers.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Politianicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.04.07 05.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.