congener, -is
aus demselben Genus stammend, (allg.:) wesensverwandt: BARBARO-H min.
coroll 151 Quidam quatuor supradictis duas addidere species phagum et ilicem. Sed toto genere distant, ut cognatae potius quam congeneres habendae sint. ALCIATO
embl 50 Altilis

allectator anas, et caerula pennis, | Assueta ad dominos ire redire suos, | Congeneres cernens volitare per aera turmas, | Garrit, in illarum se recipitque gregem. LONITZER
nat II fol.21
v Gesnerus Erinon et Lactorin congeneres esse herbas, non easdem, credit. PORTA
magia 1,2 Medicinae quoque haud ignarum
magum esse oportet, haec enim huic arti multum congener et simillima est, eamque sub hanc speciem irrepsisse et hominum mentes sic allectasse aiunt, et praesidia multa praestat. IVNIVS-H
ad ed. Manutius-P p.1295 (Idem furnus, idem duxit trochus) usurpari posse videtur de consimilibus operibus aut dicendi ratione conformi et congenere, vel etiam de duobus hominibus ingenio similibus aut improbitate paribus. PATRIZI-F
panaugia fol.17
v At si tertia ignis species, lux et lumen, ibi est, quod et asserimus et probabimus, non tamen vel se ipsam vel sibi congenerem opacat. ORSAEVS
Schaunburgias 2,152 Egressae domibus celso super aethere cernunt
anates | Congeneres hilari cantu properare catervas. GOMARVS
op p.219 nimirum vocem
συγγενὴς, cognata, sumi generalius pro congenere seu Israëlitica muliere, quae ex Israele ... genus duceret. JONSTON
avib p.96 Sed et avicula Passeribus congener huc referatur, cui rostrum, ut in domesticis, candicat.